[295] EPISTOLA XCV.

Clarissimo Consultissimoque Viro

REMBARTO ACKEMA

I. U. Doctori, Domino & Amico suo honorando.

S.

Literae tuae, Vir Clarissime, quae scriptae sunt VI. Novem. eas ego hic Wormatiae VIII. Dec. primum accepi. Atque ut hoc ante alia tibi significem. In hac civitate habitationem meam elegi, donec sine periculo Coloniam redire potero. Spirae a nimis multis invisebar, & de nimis multis quae hujus mundi sunt agere & loqui me oportebat, adeo ut ne ipse quidem Princeps Cas. per suos Consiliarios, cum ad Celsit. ejus ipsemet in persona venire detrectarem, quieti me mea reliquerit, quibus conscientia mea saepius gravabatur, & pietatis studium, cui me totum tradere desiderabam, impediebatur. Verum hic solus omnino sum, nec cum quoquam ulla mihi notitia nec consuetudo est. Sic ut liceat mihi omne meum tempus precibus sanctisque meditationibus transigere, ac ne nescius sis quae nunc sint meditationes meae, omnes translationes Novi Testamenti confero, ac errores, qui a singulis commissi sunt, annotare coepi, & quomodo corrigendi sunt indico. Hic labor pro majori parte absolutus est. Sed incessit majus adhuc desiderium, nempe ut Annotationibus quoque ex doctrina veritatis petitis & collectis idem Testamentum illustrem. Spero enim tempus instare, quo DOMINUS nos majori gratia & luce inviset, nec ante etiam quam id fiat a malis nostris liberabimur. Si forte his Annotationibus meis quosdam commovere potero, ut Scripturam Paulo sublimius & profundius inspicere incipiant; ac idcirco proposui quoque si DOMINUS permiserit, singula Evangelia & Epistolas correcta a me & explicata ad Ministros Embdanae Ecclesiae, quas mihi primum ad conversionem meam servivit, transmittere, ut super his judicent; vel una mecum conferant, utrum intellectus noster an aliorum veritati & scripturae magis consonet. Spero illis hanc collationem non ingratam futuram. Quos judico viros esse bonos & veritatis amantes. Incepi vero a Divo Iohanne, qui mysteriorum, in quibus hodie gravissimae sunt aberrationes, prae caeteris plenus est, ac jam pridem Annotationes in Epistolam ipsius primam absolvi, quas Doctori SAMUELI probandas tradidi. Et nunc in Evangelio ejus sum, easque Annotationes spero me intra duos menses per gratiam DEI similiter absoluturum esse. In proximis nundinis, ut ambas Annotationes habeas, DEO volente, procurabo. Si modo tantum otii nobis fuerit, ut perfecte describantur. Interea meis Epistolis, quas non omittet BURMANIA ad te transmittere, si ullam transmittendi oportunitatem nactus fuerit, vel tu eam ipsi ostenderis, uti poteritis. Haec hactenus.
De solutione redituum quid sentiam & de tota nostra controversia cognosces ex adjunctis literis, & si in arbitrium consenserint, plenam tibi do potestatem arbitros una cum iis eligendi & constituendi, utque confirmes & ratum habeas, quodcunque illi arbitrati fuerint, sive per amicabilem compositionem, sive per sententiam. Instructionis satis habes ex duabus epistolis, quas ad HULDERICUM ab EUSSUM dedi, prioris copiam ex nundinis ad te transmisi, alterius nunc mitto. Nihil postulationes meas continere video, quam quod justum & aequum est. Nuncio pro salario suo solvi duos florenos aureos cum dimidiato. Dicit enim pro C. cujuscunque monetae nummos quos portat, VIII. sibi deberi pro salario. Hoc sumptu carere potuissem, si in nundinis pecunia procurata fuisset, sed majus damnum sentio in ipsis florenis, si sic mihi accipiendi erunt, ad quod me teneri omnino non existimo.
De statu rerum qualis adhuc apud nos apparet non habeo quicquam melius, quam quod jam pridem ad BURMANIAM scripsi. Quarum literarum exemplar hic quoque adjunctum habes. Si velis partem earundem literarum Domino Praesidi AYSMA communicare, ut ibi incipias. Quid optarem a nostris fieri, &c. Hoc licet tibi: priora non intelliget, nec ferre poterit. CASIMIRI expeditio in speciem finem habere videtur, suspicor tamen aliud aliquid subesse, quaeri & parari per hoc firmiora praesidia, dum altera pars arma non deponar, cum utrique armorum depositio per Imp. & Electores injuncta sit. Qua de re brevi fortassis certius aliquid. Bene vale, Vir Amantissime. Amitae & Uxori una cum liberis omnem a me salutem & amorem. Pro strenulis unicuique liberorum Fl. mitto. Tecum vero & cum FRED. nostro sic agam, ubi, si DEO placet, convenerimus, quod fortassis proxima aestate fieri poterit, ne gratis vestro labore uti videar. De immatriculatione scribam proxime certius aliquid. Wormatiae XVIII. Dec. MDLXXXIII.
Huc Posta attulit Dominum de NIENOORT cum exercitu suo caesum. Id quod magnum mihi dolorem attulit. Et si verum est, tum fortassis praestat nihil Praesidi scribere. De CASIMIRO inanis spes est. Nisi hoc negotium ab omnibus Protestantibus suscipiatur, ut cognosces ex literis cujusdam Consiliarii ipsius, quas post has scriptas accepi.

Tuus ex animo

A. A.